Latin
24.2 to 24.3
Bede, Liber Tertius 24.2-3
Not analysed yet
Tum rex Osuiu, iuxta quod Domino uouerat, pro conlata sibi uictoria gratias Deo referens dedit filiam suam Aelffledam, quae uixdum unius anni aetatem inpleuerat, perpetua ei uirginitate consecrandam; donatis insuper XII possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, deuotioni sedulae monachorum locus facultasque suppeteret. E quibus uidelicet possessiunculis sex in prouincia Derorum, sex in Berniciorum dedit. Singulae uero possessiones X erant familiarum, id est simul omnes CXX. Intrauit autem praefata regis Osuiu filia Deo dedicanda monasterium, quod nuncupatur Heruteu, id est insula cerui, cui tunc Hild abbatissa praefuit. Quae post biennium conparata possessione X familiarum in loco, qui dicitur Streanæshalch, ibi monasterium construxit; in quo memorata regis filia primo discipula uitae regularis, deinde etiam magistra extitit, donec conpleto undeLX annorum numero, ad conplexum et nuptias sponsi caelestis uirgo beata intraret. In quo monasterio et ipsa, et pater eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris eius Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis tertio decimo regni sui anno, XVIIa die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberauit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque prouinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam conuertit. Primus autem in prouincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus, qui apud Mediterraneos Anglos defunctus ac sepultus est; secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio uiuens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum; tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio, quod dicitur Ingetlingum. Ipse est locus, ubi occisus est rex Osuini, ut supra meminimus. Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulauit a rege Osuio, ut donaret ibi locum monasterio construendo praefato Dei famulo Trumheræ, quia propinquus et ipse erat regis occisi; in quo uidelicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est et occisi, et eius, qui occidere iussit, salute aeterna fierent. Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti necnon et ceteris australium prouinciarum populis praefuit; qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit.