Latin
25.7 to 25.8
Bede, Liber Tertius 25.7-8
Not analysed yet
Haec perorante Uilfrido, dixit rex: ‘Uerene, Colmane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?’ Qui ait: ‘Uere, rex.’ At ille: ‘Habetis,’ inquit, ‘uos proferre aliquid tantae potestatis uestro Columbae datum?’ At ille ait: ‘Nihil.’ Rursum rex: ‘Si utrique uestrum,’ inquit, ‘in hoc sine ulla controuersia consentiunt, quod haec principaliter Petro dicta, et ei claues regni caelorum sint datae a Domino?’ Responderunt: ‘Etiam,’ utrique. At ille ita conclusit: ‘Et ego uobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo; sed, in quantum noui uel ualeo, huius cupio in omnibus oboedire statutis; ne forte, me adueniente ad fores regni caelorum, non sit qui reserat, auerso illo, qui claues tenere probatur.’ Haec dicente rege, fauerunt adsidentes quique siue adstantes maiores una cum mediocribus, et abdicata minus perfecta institutione, ad ea, quae meliora cognouerant, sese transferre festinabant.