Latin
5.3
Bede, Liber Tertius 5.3
Not analysed yet
Ferunt autem, quia, cum de prouincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti uerbum fidei ministraret, missus fuerit primo alius austerioris animi uir, qui, cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conuentu seniorum rettulerit, quia nil prodesse docendo genti, ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio, quid esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem genti, quam petebantur, saluti esse, sed de non recepto, quem miserant, praedicatore dolentes. Tum ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum, de quo agebatur, sacerdotem: ‘Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.’ Quo audito omnium, qui considebant, ad ipsum ora et oculi conuersi, diligenter, quid diceret, discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae uirtutum mater est, ante omnia probabatur inbutus; sicque illum ordinantes ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.