Latin
7.1 to 7.3
Bede, Liber Tertius 7.1-3
Not analysed yet
EO tempore gens Occidentalium Saxonum, qui antiquitus Geuissae uocabantur, regnante Cynigilso fidem Christi suscepit, praedicante illis uerbum Birino episcopo, quicum consilio papae Honorii uenerat Brittaniam, promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus, quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse sparsurum. Unde et iussu eiusdem pontificis per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum. Sed Brittaniam perueniens, ac primum Geuissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inueniret, utilius esse ratus est ibi potius uerbum praedicare, quam ultra progrediens eos, quibus praedicare deberet, inquirere. Itaque euangelizante illo in praefata prouincia, cum rex ipse cathecizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac uictoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lauacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dedicatum sibi accepit in filium. Donauerunt autem ambo reges eidem episcopo ciuitatem, quae uocatur Dorcic, ad faciendum inibi sedem episcopalem; ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius labore populis aduocatis, migrauit ad Dominum, sepultusque est in eadem ciuitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, translatus inde in Uentam ciuitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est. Defuncto autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch, qui et fidem ac sacramenta regni caelestis suscipere rennuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum, quam duxerat, aliam accepit uxorem; ideoque bello petitus, ac regno priuatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna; apud quem triennio exulans fidem cognouit ac suscepit ueritatis. Nam et ipse, apud quem exulabat, rex erat uir bonus, et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.