# Liber Tertius 8.1-3

Bede, Liber Tertius, 8.1 to 8.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/liber-tertius/8.1

ANNO dominicae incarnationis DCXL, Eadbald rex Cantuariorum transiens ex hac uita, Earconbercto filio regni gubernacula reliquit; quae ille suscepta XXIIII annis et aliquot mensibus nobilissime tenuit. Hic primus regum Anglorum in toto regno suo idola relinqui ac destrui, simul et ieiunium XL dierum obseruari principali auctoritate praecepit. Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit. Cuius filia Earcongotæ, ut condigna parenti suboles, magnarum fuit uirgo uirtutum, seruiens Domino in monasterio, quod in regione Francorum constructum est ab abbatissa nobilissima uocabulo Fara, in loco, qui dicitur in Brige. Nam eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Brittania monachicae conuersationis gratia Francorum uel Galliarum monasteria adire solebant; sed et filias suas eisdem erudiendas, ac sponso caelesti copulandas mittebant; maxime in Brige, et in Cale, et in Andilegum monasterio; inter quas erat Saethryd, filia uxoris Annae regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, et filia naturalis eiusdem regis Aedilberg; quae utraque cum esset peregrina, prae merito uirtutum eiusdem monasterii Brigensis est abbatissa constituta. Cuius regis filia maior Sexburg, uxor Earconbercti regis Cantuariorum, habuit filiam Earcongotam, de qua sumus dicturi. Huius autem uirginis Deo dicatae multa quidem ab incolis loci illius solent opera uirtutum et signa miraculorum usque hodie narrari. Uerum nos de transitu tantum illius, quo caelestia regna petiit, aliquid breuiter dicere sufficiat. Inminente ergo die suae uocationis, coepit circuire in monasterio casulas infirmarum Christi famularum, earumque uel maxime, quae uel aetate prouectae, uel probitate erant morum insigniores. Quarum se omnium precibus humiliter commendans, obitum proxime suum, quem reuelatione didicerat, non celauit esse futurum. Quam uidelicet reuelationem huiusmodi esse perhibebat: uidisse se albatorum cateruam hominum idem monasterium intrare; hosque a se interrogatos, quid quaererent, aut quid ibi uellent, respondisse, quod ob hoc illo fuerint destinati, ut aureum illud nomisma, quod eo de Cantia uenerat, secum adsumerent. Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis; unde mox egressi dignoscere quid esset, uiderunt lucem caelitus emissam fuisse permaximam, quae sanctam illam animam carnis uinculis absolutam ad aeterna patriae caelestis gaudia ducebat. Addunt et alia, quae ipsa nocte in monasterio eodem diuinitus fuerint ostensa miracula; sed haec nos ad alia tendentes, suis narrare permittimus. Sepultum est autem corpus uenerabile uirginis et sponsae Christi in ecclesia beati protomartyris Stephani; placuitque post diem tertium, ut lapis, quo monumentum tegebatur, amoueretur, et altius ipso in loco reponeretur; quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.

---

Bede, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bede3.shtml.
