# Praefatio 1.4-5

Bede, Praefatio, 1.4 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/praefatio/1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/praefatio/1.4

Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia peruenire potuerit nostrae nationis, legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint; et in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prouinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud omnes fructum piae intercessionis inueniam. Christian Latin Bede The Latin Library The Classics Page

---

Bede, Praefatio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede/bedepraef.shtml.
