Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.1-1.1.36
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.1-36
Not analysed yet
·A
·Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
·Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos
·Apud Dominum gressus hominis dirigitur, et viam eius volet.
·Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
·Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
·Arcta et angusta via est, quae ducit ad vitam.
·Anima quae peccaverit, ipsa morietur.
·Anima iusti sedes est sapientiae.
·Audiens sapiens sapientior erit.
·Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
·Argentum electum lingua iusti.
·Amicus stultorum efficietur similis.
·Ambulans recto itinere,et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
·Agnum quocunque ierit sequi, specialiter congruit virginitati.
·Avarus non impletur pecunia, et qui amat divitias fructum non capit ex eis.
·Accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore Christi, et praepara animam tuam ad tentationem.
·Ante ruinam exaltatur cor,et ante gloriam humiliatur.
·Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem.
·Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei.
·Abel esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
·Amor Dei nunquam est otiusus.
·Abiiciens disciplinam,cito sentiet ruinam.
·Amicus in necessitate probatur.
·Amor saeculi contemptus est Dei.
·Amor saeculi thesaurizat morti.
·Alia percussio est qua peccator quilibet corrigitur, alia qua condemnatur.
·Ad magna gaudia perveniri non potest, nisi per magnus labores.
·Ad mortem properat, qui cito de quoquam iudicat.
·Amare filiorum, timere est servorum.
·Apud homines cor ex verbis, apud Deum vero verba pensantur ex corde.
·Aqua nobis in vinum vertitur, quando sacra historia in spiritualem nobis intelligentiam commutatur.
·Avarus proprie causa est miseriae, ingerens sibi sitim avaritiae.
·Amicum res secundae parant, adversae probant.
·Avarus nihil recte facit, nisi quod moritur.
·Avaro tam deest quod habet, quam quod non habet.