Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.106-1.1.138
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.106-138
Not analysed yet
·Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius.
·Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
·Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.
·Converteread Dominum, et relinque peccatatua.
·Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.
·Cui multum datur, multum ab eo exigitur.
·Confortamini in Domino, et in potentia virtus eius.
·Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
·Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.
·Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit sensum multa cogitantem.
·Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
·Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini.
·Cum Deus omnia facere possit, malum tamen quia nihil est, facere non potest.
·Credens Deum omnia posse praestare, petita citius meretur obtinere.
·Contra Deum consilium nec magnum nec minimum.
·Causa quae non praevidetur, non permittit quemquam ad meliora proficere.
·Coactum servitium Deus non quaerit. �
·Custos castitatis est virtus humililatis.
·Cito in crimina maiora corruit, qui parva pro nihilo ducit.
·Caput est discordiae, quaeex communibus propriastudet facere.
·Continentia non corporis, sed animi est virtus.
·Consilio opus est facto.
·Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
·Commoda quaeque cum habentur, parva videntur; cum vero defuerint, apparent quanta fuerunt.
·Carnis virginitas quamvis sit coelica virtus, nonprodest cuiquam sine mentis virginitate.
·Consuetudo mala vix aut nunquam superatur.
·Coelum non animum mutant, qui trans mare currunt.
·Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
·Confer opem miseris quamcunque vales, et egenis.
·Copia virtutum constat corpus velut unum. �
·Crimen aequale committunt, et is qui alicui detrahit, et qui detrahentem libenter audit.
·Cum dolore abscindenda sunt, quae leviter sanari non possunt.
·Cuius quisque facit opera, eius vocatur filius.