Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.171-1.1.206
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.171-206
Not analysed yet
·Diligite iustitiam, qui iudicatis terram.
·Divitiae salutis sapientia et scientia.
·Doctrina viri per patientiam noscitur.
·Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
·Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
·Deum nemo vidit unquam.
·Dilectio proximi malum non operatur.
·Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.
·Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
·Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
·Deum quaerens, gaudium quaerit.
·Discretio est mater virtutum.
·Disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. �
·Difficile corrigitur nequitia, quam concipit quis in pueritia.
·Deo nihil mali est imputandum, quandoquidem ipso malo utitur ad bonum.
·Difficile est cuiquam agnoscere sanitatis gratiam, nisi per infirmitatis disciplinam.
·Deliciae et epularum varietas fomenta sunt luxuriae.
·Dolentem non potest consolari, qui non concordat dolori.
·Duplici reatu constringitur, qui et in seipso prava committit,et alios pravitate sua corrumpit.
·Diu iacens in peccatis, diu quoque si converti voluerit, diabolicae tentationis molestias sustinebit.
·Deus ideo dicitur creans mala, quia et pro peccatis nostris immittit flagella.
·Divinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet, ita superficie simplices refovet.
·Deo magis placet, qui sibi puras quam qui plenas manus praebet. �
·Difficilius arrogantia quam auro et gemmis caremus.
·Duplicis peccati reatus est, et non esse sanctus quod crederis, et simulare quod sanctus sis.
·Dum iniusti saeviunt, iusti purgantur.
·Difficillimum est hominem seipsum vincere.
·Diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
·Dapsilis et largus cunctis placet mortalibus.
·Dimidium facti perfectum dicere noli.
·Discere semper habet, qui Christum vult imitari.
·Doctrinae verba paucis prosunt sine factis.
·De rebus dubiis noli contendere verbis.
·Discordes revoca, fautor merentibus insta.
·Divitiae verae sunt virtutum bona quaeque.
·Dives dicendus cui parvus suppetit usus.