Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.377-1.1.412
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.377-412
Not analysed yet
·Iter longum agentes maiori providentia indigent quam prope proficiscentes.
·Ita et monachi iugiter Deo servientes magis egent provideri quam caeteri libere viventes.
·Infinito labori finitus quantuscunque sit comparari nequit.
·Invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. �
·Infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia.
·Initium bonorum confessio est malorum.
·Incassum caro affligitur, si mens voluptatibus non reluciatur.
·Innocentia vera est, quae nec sibi nec aliis nocet.
·Iracundus cum irasci desierit, tunc sibimet maxime irascitur.
·Iracundus etiamsi mortuum suscitet, nulli placet.
·Infeliciores sunt mali cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possent.
·Infeliciores sunt qui faciunt, quam qui patiuntur iniuriam.
·Ignis concupiscentiae carnalis quanto diutius ardere permittitur, tanto difficilius exstinguitur.
·Ingratus unus multis miseris nocet.
·Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter.
·Inopiae parva, avaritiae desunt omnia.
·Inimicos diligere grave quidem est praeceptum, sed grande praemium.
·Improvidus miles fortem se in pace gloriatur. �
·Illis dimittuntur minima, qui maiora districte fleverunt peccata.
·In malis sperare bona, nemo nisi innocens solet.
·Inmultis frustra laborat, qui sua magis quam se ipsum Deo offerre studet.
·In vanum laborat, qui caecum honorat.
·Iniuriam magnam Creatori facit, qui creaturam ullam plusquam illum diligit.
·Imperat aut servit collecta pecunia cuique.
·Invidus alterius marcescit rebus opimis.
·Impedit ira animum ne possit cernere verum.
·Impia quaeque studens, nequit in Christo fore prudens.
·Invidiae plenum super omnes constat egenus.
·Indurare Dei nihil aliud est, nisi non misereri.
·Incrassata caro gustat coelestia raro.
·Interepulas difficile servatur castitas.
·Infirmi pene omnes se quidem ab aliis tolerari volunt, ipsivero alios tolerare renuunt.
·Infirmitas carnis si patienter sustineatur,est quasi purgatorius ignis.
·Illos exspectat gloria, qui laboriosa gerunt certamina.
·I
·Iuxta est Dominus bis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.