Latin
PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.446-1.1.483
Bede, Proverbiorum Liber 1.1.446-483
Not analysed yet
·Laudis humanae avidus, divinae retributionisrespuit munus.
·Labor improbusomnia vincit.
·Laeta magis quam tristia quosdam hominescorrumpunt.
·Labor assiduus carnales deprimit aestus.
·Liber est dicendus, in quo nullum regnat vitium.
·Longo usu discendum est, quid cuique loqui vel tacere conveniat.
·Lucrum turpe ut dispendium fugito.
·Levis atque inconstans nihil avibus differt.
·Licet multis vita tua placeat, tibi placere non debet.
·Lucrum sine damno alterius fieri non potest. �
·Libidinis impetus abstinentiae expellit virtus.
·Latentem superbiam nil magis non comprimit, quam culpa patens.
·Lascivus iuvenis eget ut crebro moneatur.
·Leges antiquas ne transgrediendo resolvas.
·Laudat rite Deum, qui vere diligit illum.
·Laude manet dignus, qui nititur esse benignus.
·Lumbos praecingit, qui carnis vota restringit.
·Languor insolitus insolitum etiam quaerit medicinae genus.
·M
·Magnus Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus.
·Mirabilis Deusin sanctis suis.
·Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est finis.
·Misericordia Domini plenaest terra.
·Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.
·Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum.
·Mutuabitur peccator, et non solvet; iustus autem miseretur, et tribuet.
·Misericordiamet veritatem diligit Deus.
·Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus.
·Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
·Miseratoret misericors Deus, patiens et multummisericors.
·Mors peccatorum pessima; et qui oderunt iustum, delinquent.
·Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas.
·Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
·Mercenarius videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. �
·Melior est obedientia quam victimae.
·Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis.
·Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
·Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.