# Proverbiorum Liber 1.1.608-638

Bede, Proverbiorum Liber, PROVERBIORUM LIBER, lines 1.1.608-1.1.638. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.608
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bede/proverbiorum-liber/1.1.608

· Omni habenti dabitur, ab eo autem quinon habet et quod habet auferetur ab eo.
· Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemia non remittetur. �
· Orate ne fuga vestra fiat hieme vel Sabbato.
· Omnia possibilia sunt credenti.
· Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.
· Omni custodia serva cor tuum, quia exipso vita procedit.
· Omni negotio tempus est, et opportunitas.
· Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.
· Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper.
· Odium suscitat rixas, et universa delicta operit charitas.
· Omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
· Omne quodcunque facilis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agents Deo et Patri per ipsum. �
· Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles.
· Omnegaudiumexistimate cum in tentationes varias incideritis.
· Omnis qui odit fratrem suum, homicida est.
· Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
· Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
· Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.
· Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum.
· Omnia licent, sed non omnia expediunt.
· Omnis infidelium vita peccatum est.
· Otiositas inimica est animae.
· Omnis dies velut ultimus tractandus est.
· Otiosum verbum est, quod aut ratione iustae necessitatis, aut intentione prae utilitatis caret.
· Obsequium amicos, veritas odium parit.
· Occasiones deesse non possunt perituris.
· Omnino errat, qui per pacem et otium se assequi triumphum putat.
· Omnis divina percussio aut purgatio est vitae praesentis, aut initium poenae sequentis.
· Oratione continua superantur vitia.
· Opere melius quam verbis Deus laudatur et praedicatur.
· Oculi petulantes cordis luxuriosi sunt proditores.

---

Bede, PROVERBIORUM LIBER. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bede.html.
