# De magia 101

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/101

species metallorum mutari non posse, quamuis similia illis fieri possint, & quamuis Alchimistae queant tingere ipsum aes colore quo volunt, donec sit multum simile auto, & abstergere immundicias plumbi, ita vt videatur argentum, semper tamen secundum substantiam manebunt aes & plumbum. Auarreos. Auerroes in Paraphrasi super primum ibrum de generatione animalium, explanando primum caput, in eandem sententiam haec scribit: Similiter etiam si datur aliquid artificiale valde simile naturali, tanta poterit esse similitudo, quod existimabitur esse idem specie, & si ars Alchimię ha bet esse, hoc est, quod potest fieri in ea. Et ibidem Auer. declarat sicut se habent mures ex putri materia, ad mures ex semine, inter eos enim est tanta similitudo, vt quanuis reuera inuicem differant specie, tamen vulgo putentur, esse iusdem speciei, ita eriam aurum alchimisticum se habere ad ve rum & naturale aurum. Idem sensit Auicenna, cuius verba paulò infra memorabuntur initio capitis proximè sequentis. S. Thomas in secunda secundae conditionaliter loquens de auro alchimico quęst. 77. art. 2.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
