Latin
CAPVT XII
Benedict Pereira, De magia 102
Unproofread scanNot analysed yet
ad primum ait: Si aurum, quod fit ab Alchimistis, non sit verum &tale, quale fit à natura, eius venditionem pro vero fraudulentam &iniustam esse, sin autem fiat verum aurum ab Alchimistis, id licitè pro vero auro vendi posse, nihil enim prohibere artem vtendo causis naturalibus naturales &veros effectus producere. Sed quid ipse simpliciter &absolutè sentiret de auro alchimico, satis perspicuè declarauit in 2. sent. dist. 7. quaest. 3. art 1. ad quintum, ita scribens: Potest quidem ars virtute naturalium agentium aliquas formas substantiales inducere in materiam, sunt tamen quaedam formae quas nullo modo ars potest efficere, quod propria actiua &passiua earum non potest inuenire atque adhibere, sed benè aliquid simile illis efficere, sicut alchimistę faciunt aliquid simi le auto quantum ad accidentia exteriora, sed tamen non faciunt verum aurum, quod forma substantialis auri non est per calorem ignis quo vtuntur Alchimistę, sed per calorem tem solis in loco determinato, vbi viget vir tus mineralis, &ideo tale autum non haber operationem consequentem speciem, &similiter in aliis, quę eorum operatione fiunt.