# De magia 103

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/103

Aegidius in tertio Quodlibeto quaest. 8. affirmat Alchimistas posse quidem facere metallum aliquod quod tantum constet ex permixtione aliorum simplicium metallorum, cuiusmodi est electrum, quod di citur constare ex tribus partibus auri, & vna argenti, & quia saepe in venis metallicis vnum metallum confunditur & permiscetur cum alio, Alchimista per actionem ignis segregando & separando aurum, quod erat permixtum cum alio metallo, videbitur de nouo facere aurum, tantum autem abest, vt possit verum auium facere, vt ne simile quidem vero auro ita effici queat, vt non possit aliquo modo dignosci & discerni. Porrò existimat Aegydius aurum alchimisticum non posse sine peccato vendi pro auro naturali, non solum quia incertum pto certo & falsum pro vero venditur, sed etiam quia in medicinis adhibetur aurum ad confortandum cor, & morbos quosdam profligandos, maximum autem periculum esset, ne aurum alchimisticum propter diuersam rationem constitutionis, nimium laederet complexionem humani corporis, eique insigne aliquod detrimentum afferret. Quod autem verum aurum confici ne queat, Aegidius ita probat, vel potius declarat.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
