# De magia 104

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/104

Cernimus in vno quoque genere entium, quędam illius generis esse perfecta, alia verò imperfecta, perfectorum autem generationem esse determinatam tam secun dum principium actiuum & secundum materiam, quam secundum locum in quo fit: im perfectorum autem minimè: Exempli causa, in genere animalium, quae sunt perfectiora, ita se habent natura, vt equus non generetur nisi ab equo, & ex sanguine menstruo equae, & intra matricem, at mures possunt generari ex semine & siue semine, intra matricem & extra. Idem perspicitur in plantis, idemque similiter contingit in elementis, nam purus ignis elementaris, nec generari, nec conseruari potest, nisi in suo loco naturali, id est, in concauo Lunę, ergo similiter etiam eueniet in metallis, quare cum aurum sit perfectissimum omnium metal lorum, habebit determinatum agens & materiam, & locum naturalem, & propriam venam quae latet intra sinum & ventrem terrae, extra quem locum, aurum nullo modo confici possit. Neque valet illud, quod posset afferri contra hoc quod diximus: ni mirum si mures qui sunt perfectiores auro possunt generari extra matricem multo magis aurum effici poterit extra suum locum naturalem, & si serpentes fuerunt arte magica producti à Magis Pharaonis, vt Exod. 7. legimus in Exodo, cur non etiam poterit effici verum aurum industria & beneficio artis?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
