# De magia 106

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/106

Quidam rerum metallicarum peritissimi, de quibus etiam subtiliter & accuratè scripserunt, dixerunt, primum atque summum fundamentum, quo nititur ac sustentatur ars Alchimię nullum esse: quo licet intelligere, ipsam artem (si tamen ars dicenda est quae in se nihil veri & certi habet) inanem & fallacem esse. Etenim Alchimistae putant materaim omnium metallorum es se sulphur & argentum viuum, quam obiem profitentur se ex varia sulphuris & argenti viui inuicem permixtorum temperatione, posse quodlibet metallum efficere: in quo sanè vehementer falluntur. Nam si sulphur & argentum viuum est materia auri & argenti, ergo in venis in quibus generatur aurum & argentum, apparerent aliqua restigia sulphuris & argenti viui, similiter etiam in venis sulphuris & argenti viui, reperitentur aliqua indicia auri vel argenti, sed ipsi qui totam pene vitam curiosissimè lustrandis, & considerandis venis, locisque metallorum consumpserunt, nunquam tale aliquid reperire potuerunt, qua te falsa est opinio Alchimistarum, & aurum quod ab ipsis fit ex sulphure & argento vi no, non est verum aurum: non enim, vt dictum fuit, talis est materia veri & naturalis auri.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
