# De magia 108

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/108

Quo in loco etiam haec subiungit: aurum & argentum facere, seu ex aliis metallis ea conficere, aut gemmas factitare aut viles in nobiliores transmutare, nemo non optare debet vt sciat, at quid horum fieri possit, difficile scitu admodum est, & si hoc etiam sciuerimus, longè difficilius est scire. Quomodo fiat. Quę autem ab Alchimistis fiunt, ea vel ad voluptatem pertinent, vel ad vsum, ad voluptatem sunt gemmę & metalla nobiliora, ad vsum tincturę, colores, materię vasorum & alia similia. Circa quodlibet autem horum, tria excogitari possunt vel vt fiant, quod maximum est, vel vt purgentur, vel vt perficiantur. Horum primum, de metallis, adhuc sub iudice lis est an fieri possit, secundum & tertium, fermè inuentum est ad summam perfectionem, ac licè ars Chimica non faciat verum autum, quatuor tamen praestat magnas vtilitates. Prima est, quia potest vnum metallum facere simillimum alii, vt ferrum aeri, & aes auro & argento, idque clarius apparet in gemmis. Secunda, cum id quod in aliquo potentia continetur, per vim ignis excitat, extrahit, & ad perfectionem perdu cit. Tertia, cum ea quae superflua sunt, vi sua absumendo detegit, vt cum ex calce alumen excipitur, quod non genitum est vi ignis, sed exceptum, ita quo vocant multiplicationem, cum ex terra ipsa quae aliquid continet quod continetur, exerpiunt. Quarta, Ais chimica vi ignis multas facere potest compositiones atque separationes, non minus vtiles & lucrosas ijs quae ab Alchimistis tam anxiè quaeruntur & ambitios è promittuntur transmutationibus. Haec Cardanus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
