# De magia 109

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/109

Ex quibus verbis perspicitur eum arbitrari chimicam illam auri generationem, vel esse impossibilem, vel propemodùm impossibilem. Declaratur opinio eorum qui defendunt Alchimiam. LBERTVS in libio suo 3. de Mineralibus, cap. 9. hanc de facultate Alchimię quaestionem pertractans, primùm exposuit sententiam Auicennae quae fuit haec: sciant (inquit Auicenna) attifices alchimię species metallorum permutari non posse, quamuis aliquid illis simile fieri possit, quod enim differentia specifica aliquo tollatur ingenio, non credo possibile; sed expoliatio accidentium non est impossibilis, vel saltem diminutio non enim permutatur species metallorum, nisi prius in primam materiam metallicam reducantur, & sic iuuamine artis deducantur in speciem metalli quod voluerit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
