# De magia 11

Benedict Pereira, De magia, ET DISPVTATIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/11

CAPVT PRIMVM. In quae à Magis facta esse vel sermonibus vulgò feruntur, vel à scriptoribus mandata sunt literis, omnia sint fabulosa, ficta & falsa, an verò aliqua fuesint, vti narrantur, verè ab illis gesta. ON EST DVBIVM quin eorum quae de Magis aut dicuntur aut scri buntur, quam plurima sint ficta & falsa: nam plerique hominum ninis sunt creduli & superstitiosi, & rebus admirandis facilè rapiuntur, cum etam docti viri Philosophi, vt inquit Aristo icles quoniam fabula continet aliquid nolum & mirabile, fabulis oblectentur. Quis tuim non videt, quae Ouidius narrat in libus metamorphoseos, omnia ficta esse à Foetis, sicut illa de Circe & Medea, & de sociis Diomedis in aues conuersis quae longo post tempore circa templum Diomedis volitabant, de sociis Vlyssis, quos Cuice mutauit in bestias. de Arcadibus qui traiecto quodam stagno vertebantu in lupos, de socero Medeae quem illa à senectute iuuentutem reuocauit, de draconibus, quibus simul iunctis Medea volauit per aera, & de aliis id genus fabulis, quas Poetae cum ad oblectationem legentium, tum ad misticam hominum eruditionem adinuenerunt? Negari tamen non potest multa miratu dignissima verè à Magis esse facta. Nam scriptura in Exodo commemorat opera Magorum Pharaonis, & 1.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
