# De magia 110

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/110

At que idem quoque sensisse ait Hastem Philosophum praecipuum in Physicis & in mathematicis, deinde Albertus subiungit ea quae sequuntur: Oportet nos dicere, Althimicos peritos non aliter operari quàm peritos medicos, qui per medicinas purgatiuas purgant materias corruptas & nocentes sanitati, & postea per remedia confortantia naturam, iuuant virtutem naturalium, vt digerendo, sanitatem inducant: quae sanitas est effectus & naturae & artis, sed illius effectiuè & principaliter, huius autem organicè & instrumentaliter: sic Alchimistae primo benè purgantes materiam argenti viui & sulphuris insitam omnibus metallis, confortant; deinde deducunt virtutes elementares & caelestes rali materiae inhęrentes ad proportionem mixtionis metalli quod intendunt inducere, & tunc ipsa natura operatur, & non ars nisi organicè iuuando & expoliendo vt diximus, vt sic verum aurum & argentum edutare, & facere videntur: quod enim virtutes elementares & coelestes faciunt in vasis naturalibus, hoc etiam faciunt in vasis artificialibus, si artificialia formantur ad modum vasorum naturalium: & quod facit natura calore solis & stellarum, hoc faciet ars calore ignis, dummodo sic contemperetur, vt non excedat virtutem se mouentem & informantem quę est in me tallis: huic enim coelestis inest virtus, quae primo commiscuit eam, & haec inclinatur ad hoc vel ad illud per artis iuuamen.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
