# De magia 111

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/111

Alchimia igitur per hunc modum procedit, id est corrumpens vnum, à sua specie remouendo, & cum iuuamine eorum, quae in materia insunt, alterius speciem inducendo, quare omnium operationum alch micarum melior est illa, quae procedit ex eisdem, ex quibus procedit natura; sicut ex purgatione sulphuris, per decoctionem & sublimationem & expurgationem argenti viui, horumque bona permixtione cum materia metalli, in his enim & ex virtutibus horum, omnis metalli species induenus. Qui autem per alba albificant, & per citrina citrinant, manente specie prioris metalli in materia, procul dubio deceptores sunt, & verum aurum atque argentum non faciunt; & hoc modo ferè omnes vel in toto, vel in parte procedunt, propter quod ego experiri feci aurum alchimi cum quod ad me delatsi est, & postquam sex aut septem ignes sustinuit, tantem amplius ignitum consumitur & perditur & quasi ad fecem reuertitur. Haec Albertus. Ecce supradictis verbis Albertus, non solùm docet verum aurum posse fieri per Alchimiam, sed etiam quis modus eius sic efficiendi sit possibilis, & quis impossibilis, manifestè declarat.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
