# De magia 115

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/115

Non est autem danda opera illi arti, non quia non sit vera, sed quia tantae est difficultatis, vt sit vtilius eam omittere quàm exercere: & multi quidem ditissimi ad magnam inopiam redacti sunt, propterea quod maximis sunptib. impensis, vel nunquam assecuri sunt quod haec ars pollicetur, vel certè rarò & parum, ita vt sumptus longè sit maior lucio, quare satius est aliis artibus certioribus operam dare, quae maiori ex parte operam suam praestant, quàm huic quae ratissimè propter res naturae absconditas, finem suum assequitur. Hęc Mirandulanus. Explicatur breuiter opinio auctoris. NOBIS OBIS autem propositam quaestionem philosophicè considerantibus atque perpendentibus, tria videntur hac de re valdè probabilia dici & firmari posse, vnum est, nullam esse rationem philosophicam, vel necessariam, vel etiam admodùm probabilem, qua demonstretur rationem chimicam efficiendi verum aurum, esse impossibilem. Cur enim putetur impossibilis? An quia nihil eorum quae fiunt à natura potest fieri ab arte? at hoc in generatione multorum animalium, aliarumque terum quae opera & ministerio art 8 non secus generantur quàm à sola natura, falsum esse cognoscitur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
