# De magia 118

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/118

Quam rem Iulius Scaliger, vir propter excellentem omnium disciplinarum eruditionem admirandus, in ijs quae scripsit contra Cardanum exercitatione 23 pulchrè describit h verbis; In Aegypto ad Cairum surnos construunt alij alio multiplici fornice imposito: quorum tholi supremi medio, foramen est, per quod caloris vis, quae immodica possit officere, subit atque exhalat: in imò ignem accendunt temperatum: Quo rum multas centurias in fornicum superio re planitie disponunt: statutis diebus erumpit pullorum turba, quos illi non numero sed mensura venales habent: modiolum statuunt sine fundo: quem vt implerunt, tollunt, neque haec fabula est, sed fabulae ipsi qui negant. Haec Scaliger. Caeterùm posse ex aliis metallis verê aurum effici, probari argumento & experimento posset auripigmenti, ex quo perfectum aurum posse fieri, testis ex Plinius, qui rem non priscis temporibus sed sua aetate factam testatamque commemorans, ita scribit lib. 33. cap. 4. Aurum faciendi est etiam vna ratio ex auripigmento quod in Syria foditur pictoribus, in summa tellure, auri colore, sed fragili lapidum specularium modo.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
