# De magia 119

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/119

Inuitaueratque spes Calum principem auidissimum auri, quamobrem iussit excoqui magnum pondus: & planè fecit aurum excellens, sed ita parui ponderis, vt detrimentum sentiret, illud propter auatitiam expertus, quanquam auripigmenti librae 14. permutarentur: nec postea tentatum ab vllo est. Sic Plinius. ALTERVM verò, quod eadem de re probabilissimè potest asseri, illud est, chi micam rationem efficiendi verum aurum non quidem physicè, sed moraliter vt aiunt, loquendo vel impossibilem, vel propemodum impossibilem videri, non propter vllam rationem philosophicam quae adhuc ab vllo sit allata, sicut ostensum est, sed propter ipsam experientiam quae in rebus naturalibus, moralibus atque artificialibus summi argumenti firmissimaeque rationis vim debet obtinere. Etenim cùm plurimi in chimicae facultatis tractatione & exercitatione diu multumque laborauerint, & in veri auri effectionem acerrimis studijs atque incredibili cupiditate incubuerint, nemo tamen adhuc fuit praeter vnum aut alterum probatis proditum historiis, quem liquidò constet verum auium & omni ex parte probatum ac perfectum effecisse, Quòd si effectio auri per artem chimicam est possibilis, cur ea, cum tamdiu & tam multum optata, quaesita, & procurata fuerit, nondum tamen reper ta & dann, ta & vsitata fuit?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
