# De magia 122

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/122

CAPVT XIII. De origine Magiae & ijs qui in ea clari fuerunt. RIGINEM Magiae, praesertim ePius quam diximus non esse naturalem, variè tradunt scriptores. Philo libro De specialibus legibus censet ex vera & naturali Magia adulterata & corrupta natam esse fallacem & quae vulgo propriè dicitur Magia, ita scribens: Ex hac adulterata & deprauata, descendunt quas proprio maxime vocabulo malas artes dicimus circulatorum atiolorumque studia, mulierum, mancipiorumque nequissimorum expiationes & lustrationes profitentium, mutationesque amoris in odium, aut ex aduerso in amorem odij, per quasdam passiones amatorias & incantamenta idonea: atque his dolis circum ueniunt homines & ingentium malorum atque ruinarum sunt causae, non priuatis modò hominibus aut familiis, sed ciuitatibus regnis & prouinciis. Quamobrem huiusmodi ar tes, meritò lege Mosaica, grauissimis propositis poenis prohibentur. Hęc Philo. Vetus tamen opinio est plurimorum scriptorum probata consensu, principem huius Magiae, doctorem & quasi parentem fuisZoroastros se Zoroastrem, vel Persem, vt Plinius & Magia paDiognes Laertius vocant, vel Bactrianum, rans. vt Diodorus Siculus & alij nominant. Et Plinius lib. 30. cap. 1. ita de eo scribit: Sine dubio in Oriente orta est Magia, in Perside à Zoroastre, vt inter auctores conuenit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
