# De magia 126

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/126

Apud Cassianum Serenus abbas collat. 8. cap. 21. originem Magiae & omnium maleficarum artium altiùs repetit, nimirum etiam ante diluuium, ex eo tempore quo filij Dei, vt scriptura narrat, permisti sunt filiabus hominum, ait enim, scientiam omnium rerum coelestium & sublunarium quam Adam à Deo acceperat, tradidisse ipsum filio suo Seth, cuius semen eam feruauit incontaminatam, & donec diuisum à sacrilega propagine Cayn perdurauit, eam doctrinam ad Dei cultum, & ad vtilitatem vitae communis exercuit: cum verò fuisset impiae generationi permixtum, ad res profanas atque noxias, quae piè didicerat, instinctu Daemonis deriuauit, curiosasque ex ea maleficiorum artes atque praestigias ac magicas superstitiones audacter instituit. Sed quomodo haec curiosa & malefica doctrina dilunio non petierit, in causa fuit Cham, vt antiquae ferunt traditiones, qui superstitionibus & sacrilegis artibus fuit infectus, easque artes, cum in aream, in quam cum Noë patre suo iustissimo, & sanctis fratribus ingressurus erat, inferre non auderet; diuersorum metallorum laminas, quae scilicet aquarum non corrumperentur iniuria, & durissimis lapidibus, qui vim ignis non sentirent, insculpsit: quae diluuio peracto, eandem qua ille celauetat curiositate perquirens, sacrilegiorum ac perpetuę nequitiae seminarium transmisit inposteros. Hacitaque ratione illa opinio vulgi qua creditur Angelos vel maleficia, vel diuersas artes hominibus tradidisse, in veritate completa est.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
