Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 128
Unproofread scanNot analysed yet
Cum loquitur mendacium, ex proprijs loquitur, mendax est &pater mendacij Recte igitur Lactantius libro secundo Diuinarum institutionum omnium maleficarum artium inuentores &magistros fuisse Daemones, confirmat his verbis: Eorum inuenta sunt Astrologia &Aruspicina &Auguratio, &quae dicuntur Oracula, &Necromantia &ars Magica, &quicquid praeterea malorum exercent homines vel palam, vel occultè: quae omnia per se falsa sunt, vt Sibylla Erythraea testatur. Hęc &alia multa in eandem sententiam ea loco Lactantius commemorat. Sed nemo grauius &elegantius omnes Magiae species omnesque fallacias ex Daemone profectas esse ostendit quàm Cyprianus in lib. de Idolorum vanitate: Nequissimi, inquit, spiritus, sub statuis ac imaginibus consecratis delitescunt, hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper inuoluunt: nam &falluntur &fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, itrepunt in corpora, mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, vt ad cultum sui cogant, vt nidore altarium &rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur.