# De magia 128

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/128

Cum loquitur mendacium, ex proprijs loquitur, mendax est & pater mendacij Recte igitur Lactantius libro secundo Diuinarum institutionum omnium maleficarum artium inuentores & magistros fuisse Daemones, confirmat his verbis: Eorum inuenta sunt Astrologia & Aruspicina & Auguratio, & quae dicuntur Oracula, & Necromantia & ars Magica, & quicquid praeterea malorum exercent homines vel palam, vel occultè: quae omnia per se falsa sunt, vt Sibylla Erythraea testatur. Hęc & alia multa in eandem sententiam ea loco Lactantius commemorat. Sed nemo grauius & elegantius omnes Magiae species omnesque fallacias ex Daemone profectas esse ostendit quàm Cyprianus in lib. de Idolorum vanitate: Nequissimi, inquit, spiritus, sub statuis ac imaginibus consecratis delitescunt, hi afflatu suo vatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa veris semper inuoluunt: nam & falluntur & fallunt, vitam turbant, somnos inquietant, itrepunt in corpora, mentes terrent, membra distorquent, valetudinem frangunt, morbos lacessunt, vt ad cultum sui cogant, vt nidore altarium & rogis pecorum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse videantur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
