# De magia 130

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/130

Vnde namque homines quibus rebus Daemones colantur & cogantur, quàm ab ipsis Daemonibus discere potuissent; Neque putes id à nobis tantum dici: Porphy tius testis citetur, qui in libro De responsis sic ait: Non solùm felicem conuersationem suam verùm etiam quibus rebus gaudeant & quibus alligentur, Dij hominibus significârunt. Adhaec quibus rebus cogantur, & quae sibi afferenda sint, & quos dies vitare oporteat, figuras quoque ipsas simulachrorum quales esse debeant, & in quibus locis ipsi versentur, & omnino nihil est, quod ab ipsis dijs homines non didicerint.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
