# De magia 131

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/131

Atque haec Porphyrius ex variis Proserpinae responsis demonstrat & confirmat. Quid ergo mirum, Magicae artis & inuentionem & studium & vsum fuisse antiquissimum? Certè nos supra à Mundi vsque primordiis, Magiae originem repetiuimus, & liber Exodi satis clarè ostendit, iam tempore Mosis, hoc est, plusquam trecentis annis ante bellum Troianum, Magiam claram & celebrem fuisse, Magosque magna apud eam gentem, & sapientiae & diuinae cuiusdam virtutis auctoritate & existimatione floruisse, vtpote qui se Mosi opponere ausi fuerint similiter illi mira quaedam operantes. Nec Deus per Mosem tam graues paenas aduersus Magos constituisset, nec tam seuerè eorum consuetudinem & congressum Iudaeis interdixisset, nisi iam tunc eorum ars, sicut hominibus exitiosa erat, sic nota & celebris. fuisset. Porrò circa belli Troiani tempora claram fuisse Magiae famam, non obscurè indicat Homerus, praesertim in Vlyssis erroribus, adeò vt totum opus non abunde constet. Siquidem Protea & Syrenum cantus apud eum, non aliter intelligi volunt; Circevtique & inferorum, euocatione hoc solum agi. Deinde apud Thessalas vrbes diu Magia, magna celebritate viguit. Orpheus quoque magnam ei fidem & auctoritatem addit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
