# De magia 132

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/132

Sed primus extat, vt inquit Plinius, de eo commentatus Osthanes Xetxem regem Persarum bello quod Graecis intulit, comitatus, qui velut semina artis portentosae sparsit, obiter infecto quocunque commeauerat mundo; & hic maximè ad rabiem, non auiditatem modo scientiae eius Graecorum populos egit. Sed ante hunc, clarissimum in ea arte Pythagorae nomen fuit. Is autem quem dixit Pythagoras, & post cum Empedocles, Democritus & Plato ad hanc discendam nauigare, exiliis verius, vt inquit Plinius, quàm peregrinationibus susceptis, hanc reuersi praedicauere, hac in arcanis habuere. Sed maximè omnium Democritus, & aliorum suisque editis de ea voluminibus, eodem tempore in Graecia, quo medicinam Hippocrates, hoc est, circa Peloponnesiacum Graeciae bellum, & annum Romae conditae trecentesimum, eam illustrauit. Multis post hos seculis, Apostolorum temporibus apud Brachamas Indorum larchas, & apud Gymnosophistas Aethiopum, Tespesion Magiae existimatione illustres fuerunt: quo tempore Simonem cognomento Magum, propter hanc artem multum claruisse, omnis loquitur Ecclesiastica historia.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
