# De magia 134

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/134

Ita possessis hominum sensibus triplici vin culo, in tantum fastigium adoleuit, vt hodieque etiam in magna parte gentium pro ualeat, & in Oriente regum regibus imperet. Haec Plinius. Caeterum illud hoc loco magno nostro gaudio ingentique gloria Christianae religio nis considerandum est, cum primum Euangelicae doctrinae lux mundo affulsis, omnium magicarum fraudum calliginem fuisse discussam atque dissipatam. Simul enim fides Christi prędicata & recepta mundo fuit, omnis magicarum artium, oraculorum vaticinationem caeterarumque diabolicarum fraudum vis concidit, deficit, euanuit. Post quangelium (inquit Tertullianus in libro de Idololatria) nusquam inuenies aut Sophistas, aut Chaldaeos, aut incantatores aut coniectores, aut magos, nisi planè pu nitos. Vbi sapiens? vbi literator? vbi conquisitor huius aeui, Nonne infatuauit Deus sapientiam huius saeculi? Sic Tertullianus. Atque hęc ita fore, vti cernimus euenisse, multo antè Christus Dominus discipulos suos docuerat: nam apud loannem cap. n. dixit: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras: & ijosi exaltatus fuero à terra, omnia traham ad me ipsum: & apud Luc. cap. 11.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
