# De magia 135

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/135

Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superueniens vicerit eum, vniuersa eius arma aufert in quibus confidebat & spolia distri buit. Quantum (inquit Eusebius lib. 1. De praeparatione euangelica, cap. 2) recepta Christi fide mundus profecerit, ipsis oculis cernimus. Non enim Persę qui eum secuti sunt, matres suas nefandis nuptiis cognoscunt: non humanis vescuntur carnibus Scytę, nec carissimos, falsa religione impulsi libetos iugulant: non Massagetę ac Derbices propinquos atque affines suos senectute confectos immolant, aut eorum carnes epulantur: non Tybareni senes suos praecipitare, Hyrcani rapaci auium generi, non Caspii canibus proiicere solent, quae quidem antea religiosissimè faciebant: nunc verò cuangelica virtute vndique haec terra, foeda & immania flagitia explosa sunt.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
