Latin
CAPVT XIII
Benedict Pereira, De magia 136
Unproofread scanNot analysed yet
Quis iam doctrinam Christianam amplexus, Deos putat aut inania &surda simulachra, aut maleficos Daemones in eis habitantes, aut partes mundi quae conspiciuntur, aut mor tuorum vmbras, aut etiam animalium vel abiectissima &nocentissima? quibus tamen rebus vniuersae penè gentes ante prędicationem Euangelii diuinos honores cultusque tribuebant. Non satis existimari potest, inquit Plinius lib. 30. cap. 1. quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum erat, mandi etiam saluberrimum. Quis ergo satis aestimet, quantum debeant Christo, cum aliae gentes, tum in primis &gens &vrbs Romana, cuius fidei ac doctri nae beneficio, maximis est malis liberata, summisque beneficiis affecta, Roma enim (vt ait B. Leo sermone primo de natiuate Apostolorum Petri &Pauli) Deum suum gnorans, cum penè omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium seruiebat erroribus: &magnam sibi videbatur assumpsisse religionem, quia nullam re spuebat falsitatem in qua diligentissima superstitione habebatur collectum, quicquid vsquam fuerat vanis erroribus institu tum, vnde quantò est per diabolum tenacius tius illigata, tanto fuit per Christum mira bilius absoluta.