# De magia 137

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/137

CAPVT XIV. An magiae studium & vsus fit licitus. Vplicem supra Magiam fecimus. vnam naturalem, alteram non naturalem. Naturalis cum sit doctrinae Physicę, Medicae, ac Mathematicę pars nobilissima, per se bona & honesta est, hominumque studio & cognitione dignissima. Fortassè autem eius studium & tractatio publica meritò prohiberi posset in Republica, videlicet, si timeretur ne ea in vulgus prodita multi (quae est humani ingenii ad mala procliuitas) ad perniciem exitiumque aliorum abuterentur. Nam licet medicina quoque abuti possint medici, & ob eandem causam etiam prohibenda videretur, attamen alia est ratio medicinae alia Magię: nam medicina, & eius vsus est per se necessarius mortalibus, & abusus manifestior est, quam vt omninò celari queat, ideoque punitu ac emendatu facilior. Magiae verò, nec vsus societati hominum est per se necessarius, & est abusus occultus: latet enim per quas res & qualiter Magia operetur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
