# De magia 138

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/138

Quamobrem valde time ri potest, ne, quò est occultior in operando, eò magis fillucia impunitatis, lubrica sit ad nocendum. Magia verò non naturalis, praesertim quae commercio & foedere inscio cum daemone nititur, dupliciter addisci potest, vel speculatiuè tantum, vel etiam practicè, hoc est, vel noscendi tantum causa, vel etiam vtendi & exercendi. Nuda cognitio Magiae per se mala non est: omnis enim cognitio veri bonum quoddam & perfecto est intellectus, si enim cognitio malorum bona non esset, Deus eam non haberet, atqui Deus omnium bonorum pariter atque malorum scientiam perfectissimam habet si per se mala esset cognitio huius Magiae, ergo nulli prorsus eam discere aut nosse liceret. Quomodo igitur Ecclesię Doctores & rectores, huius magię vanitates, fallacias, maleficia, impiasque superstitiones detegere & confutare possent? quomodo probare, mira illa quę faciunt magi, vel esse meras imposturas vel operam demonum, vel occul tarum virtutum naturalium effecta? quo modo demonstrare nullum opus magorum verè posse dici miraculum? quomodo docere. Christi miracula multum differre ac praestare magorum miraculis, & magos virtu te diuina operari, nec Christum eiusque seruos miracula magicis artibus edidisse: Atque hoc animo & consilio nonnullis magiae studere concessum est. Nos Christiani sinquit Tertullianus lib.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
