# De magia 14

Benedict Pereira, De magia, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/14

Tale etiam est illud quod ab eodem proditur libro tertiò, capite octauo, cùm Appollonius cum larcha & alijs Brachmanis mensae accubuisset, tripodes lapideos sua sponte fuisse motos, & ab aereis pincernis calices in gyrum circumlatos esse, certa mensura vinum & aquam miscentes & cyathos proferentes. Nec sileri debet quod Philostratus libro quarto, capite decimo sexto scribit de puella quę tanquam mortua portabatur ad sepulchrum: cuius funeri occurrens in via Apollonius, tanquam secretò quaedam illi admurmurans & insusurrans, ad vitam & integram valetudinem reuocauit. Nec minus mirabile est quod idem auctor narrat libro sexto, capite tertio de statua Memnouis, quam cùm radius solis circa eius exortum attingebat, & ad os eius perueniebat, statua more hominum loquebatur. His adde quod ab eodem memoratur eiusdem libri sexti capite quinto, iussu Vespesionis, qui princeps erat gymnosophistatum apud Aehiopes, vltimum quandam voce quidem clara & distincta, sed tenui admodum & quasi foeminea salutasse Apollonium.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
