# De magia 143

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/143

Acra scriptura narrat Pharaonem adQuersus Mosen iussisse accersiri sapientes & maleficos, qui per incantatores Aegy ptiacos & arcana quaedam similia fecerunt tribus prioribus prodigiis à Mose factis: sapientes vocat vel Astrologos, vel Philosophos, praesertim magiae naturalis peritos maleficos autem, qui magiam illam quam supra nominauimus, non naturalem, tenebant & exercebant. Itaque horum nomine significantur praestigiatores, Necroman tici, & qui magicis artificiis abutuntur ad patranda scelera, velut adulteria, furta, homicidia, atque ob id dicuntur malefici, nam & faciunt mala, & malo modo, nimirum Daemonum auxilio cum multis item fraudibus, mendaciis & hominum deceptionibus. Dicuntur autem, vt refert Iosephus libro secundo Antiquitatum illi magi fuisse sacerdotes, apud Aegyptios enim tales erant existimatione omnis sapientiae sacerdotes, quales apud Indos Brachmanes, apud Aethiopes Gymnosophistae, apud Graecos Philosophi, & apud Iudaeos Prophetę. Dicit autem Scriptura, eos operari solitos per incantationes Aegyptia eas, & per quaedam arcana: nam operabantur cantando quaedam verba modo carminum: sed quia vel verba illa erant secreta, Onkelus vertit, susurrationes: vel modus quo operabantur, erat seretus & occultus, ideò vocantur areana. Dicuntur autem Aegyptiaca, non quod primum in Aegypto inuenta fuerint, sed quia verbis & ritibus Aegyptiacis constabant. vel quia non idem est genus & modus incantationum apud omnes gentes, sed alius alibi gentium. Septuaginta interpretes vocant Sophistas & Pharmacos, id est veneficos & incantatores, Onkelus Magos Aquila vertit κρυφίασττας, id est, occultorum cognitores & patratores.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
