# De magia 15-2

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/15-2

Duodecimò, non potest impedire ne agens naturale habens omnia requisita ad agendum, non agat. Disputari posset hoc loco an vlla res naturalis habere possit vim in Daemones, expellendo eos, vel etiam actiones impediendo, propter id quod dicitur in libro Tobiae, cap. 6. & 8. de iecore cuiusdam piscis cuius fumo fugabantur Daemones in perpetuum; & de melodia Dauidis qua expellebatur spiritus malus à Saule. Vide I. Reg. cap. 16. & 4. Regum. cap. 3. Lytanum & Burgensem super primum Regum, cap. 16. & ibidem Tostatum quae. 40. Vide Iosephum octauo Antiquitatum de radice Salomonis, cuius odoratu Daemon exibat per nares eius hominis quem tenebat. Verum hac de re nostrum lector disputationem & sententiam reperiet in alio libro qui hunc proxime sequitur, & in quo eam quaestionem tractamus explanantes illa verba quae sunt in Cantico trium puetorum: Benedicite cete & omnia quae mouentur in aquis, Domino.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
