Latin
CAPVT XVII
Benedict Pereira, De magia 154
Unproofread scanNot analysed yet
Sed contra priores duos mo dos illud pugnat, quod scriptura ait factos esse serpentes, non igitur solum erant in maginatione vel aspectu intuentium, sed extra quoque erant serpentes: non enim dixis set scriptura, magorum virgas versas esse in serpentes. Contra quintum modum facit quod scriptura dicit, serpentem factum ab Aaron, deuorasse serpentes magorum: quomodo autem deuoresset illos, nisi fuissent veri serpentes. B. Augustinus, S. Thomas, Bonauentura, Caietanus &Burgensis lequuntur tertium modum, qui tamen sicut nec Lyrano, nec Tostato, ita nec mihi fit proba bilis. Certum enim est, nec daemones potuisse immediatè producere serpentes, sed tantum adhibendo causas naturales eorum productrices. Certum etiam est, nullum agens naturale naturaliter operando posse subitò producete formam ex materia non ante disposita &pręparata. Certum etiam est diuersas formas exigere diuersas materia pręparationes, &quo formę sunt nobiliores, eò plures &operosiores pręparationes deposcunt: maior enim pręparatio fit materię ad formam mixti quam ad formam elementi, &maior ad formam animalis perfecti quam vel mixti inanimati vel plantę His positis, quae secundum veram Philoso phiam negare non possunt, quęramus an de mones produxeriunt illos serpentes immediatè ex virgis: at materia virgae est admodum remota &aliena recipiendę fotrae serpentis.