Latin
CAPVT XVII
Benedict Pereira, De magia 156
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum effugium nihil valet: nam licet agens naturale vt est instrumentum vel ho minis vel Angeli, possit vel citius vel melius aliquid facere, tamen non ob id potest ex qualibet &in qualibet materia effectum suum producere, nec potest posteriorem formam inducere non inductis prioribus. Posterior enim &nobilior forma, praesupponit necessatiò priores, &sicut inter formas, ita inter earum dispositiones, est ordo na turaliter immutabilis, vt non possit esse posterior in materia nisi antea fuerit pror. Praeterea verus sanguis naturaliter non potest produci nisi in animalia, &per calorem animalis, &per certa instrumenta quae in solo sunt animali. Restat igitur quartus modus supra expositus, qui &Lyrano &Tostato mihique fit verisimilior: nam secundum cum modum defendimus fuisse veros serpentes, atque ita euadimus difficultates obiectas contra primum, secundum &quintum modum: nec tamen dicimus eos productos fuisse ex virgis, ne vrgeamur illis rationibus quibus tertius modus premitur.