# De magia 157

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/157

Vnus tan tum scrupulus haeret, quomodo si non fue runt iunt serpentes producti ex virgis, dicantur rigae conuersae in serpentes? sed respondentum est, scripturam id dixisse non quod ita fuerit secundùm veritatem, sed quia ita videbatur & aestimabatur spectantium iudicio. Nam & hoc quoque dicere oporteteos qui negat illos fuisse veros serpentes; & Caietanum qui vult illas virgas habuisse vltimam dispositionem pro forma serpentis: sic enim non poterant esse verae rugae, vt ostendimus, sed secundum speciem tantùm; quare secundum eum, nec Magi proiecerunt veras virgas, nec verae virgae sunt conuersae in serpentes. Sed dicet aliquis, cur permisit Deus vt Magi, qui contradicebant Mosi, prodigia facerent, cum ea res & diuinam virtutem quae per Mosen operabatur, obscurare videretur, & Pharaonis animum magis in perfidia & inobedientia obfirmatum & obstinatum redderet L Ad hoc Chrysost. homil. 46. in Acta Apostolorum, ita respondet. Permisit Deus Magis aliquod aduersus Mosein, ne Magus putaretur esse Moses: Permisit illos docere omnes quantum Magia imponat sensibus: vltra antem non deceperunt, sed ipsi se victos confessi sunt: & non potest, inquit, sine certamine clara esse victoria, & quò potentior est hostis, eò illustriorem reddit eius gloriam à quo se victum esse ipse confitetur: sicut Magi victos se à Mose confessi clariorem eius gloriam effecerunt. Theod. in quaestion. suis in Exod. quaestione decima octaua.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
