Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 160
Unproofread scanNot analysed yet
PERERII Liber Secundus, qui est De obseruatione somniorum. ON vnum est genus nec vna somniorum ratio; quocirca nec par est omnium causa, vt aequè omnia vel approbari vel improbari debeant. Multa quidem somnia derident sacrae literae, alia, etiam damnant: quaedam verò commendant ac venerantur. Sunt enim pleraque inania: nec pauca sunt naturalia, ex certis naturae causis perfecta. Sunt item alia Daemonis calliditate ac malitia mortalibus iniecta: denique nonnulla diuinitus hominibus data sunt. Diligens porrò somniorum tractatio, pulcherrimam per se ac iucundissimam parit cognitionem, &ad obscuros diuinae scripturae complures locos illustrandos valet plurimum: regendae verò ac moderandae hominum vitae vtilissima esse potest. Sed in primis ad redarguendam quorundam hominum inscitiam (veriùs dixerim, stoliditatem &recordiam) qui minus curiosè &anxiè ac superstitiosè obseruant somnia, permagno est adiumento. His ergo rebus adductus, de somniorum natuta, varietate ac veritate nonnullas quaestiones scitu maximè dignas atque vtiles hoc libro explicandas suscepi.