# De magia 160

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/160

PERERII Liber Secundus, qui est De obseruatione somniorum. ON vnum est genus nec vna somniorum ratio; quocirca nec par est omnium causa, vt aequè omnia vel approbari vel improbari debeant. Multa quidem somnia derident sacrae literae, alia, etiam damnant: quaedam verò commendant ac venerantur. Sunt enim pleraque inania: nec pauca sunt naturalia, ex certis naturae causis perfecta. Sunt item alia Daemonis calliditate ac malitia mortalibus iniecta: denique nonnulla diuinitus hominibus data sunt. Diligens porrò somniorum tractatio, pulcherrimam per se ac iucundissimam parit cognitionem, & ad obscuros diuinae scripturae complures locos illustrandos valet plurimum: regendae verò ac moderandae hominum vitae vtilissima esse potest. Sed in primis ad redarguendam quorundam hominum inscitiam (veriùs dixerim, stoliditatem & recordiam) qui minus curiosè & anxiè ac superstitiosè obseruant somnia, permagno est adiumento. His ergo rebus adductus, de somniorum natuta, varietate ac veritate nonnullas quaestiones scitu maximè dignas atque vtiles hoc libro explicandas suscepi.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
