Latin
PERERII
Benedict Pereira, De magia 162
Unproofread scanNot analysed yet
De somnio Salomonis, in quo domum sapientiae à Deo promissum ei &tributum est. QVAESTIO I. An vlla somnijs habenda sit fides. YN diuersa vulgi ac sapientum super hac re distrahuntur sententiae quamquam vno verbo ea quaestio posset ex pedire facta somniorum distinctione: nonnullis enim somniis sine dubitatione fides habenda est: plerisque tamen penitus deroganda. Nimirum, aut omnibus, aut nullis credere somniis, par est vecordia, vt videtur extremè vtrumque vel stoliditatis, vel contumaciae. Sed profectò, vt scitum, &verum est illud Ciceronis dictum: nihil tam absurdè dici posse, vt non ab aliquo Philosophorum dicatur. Quid enim esse potest magis ἄλογον &ἀδύνατον, quàm omnia somnia vera &credenta esse arbitrari? Ecce tibi Prothagoras, vnus sanè ex illo priscorum philosophorum senatu, omnibus somniis fidem arrogat, magna auctoritate xitate decernens, veritatem &falsitatem non ipsa natura rerum, sed sola existimatione hominum constare: hominem esse mensuram omnium &tale vnum quodque esse, quale videtur homini, sine sobrio, siue rinolento, siue sano, siue insano, siue vigilanti, siue dormienti.