# De magia 165-2

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/165-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/165-2

Id enim quotidiana docet experientia, totas quotidie noctes somniamus, quo tum igitur quodque de tot somniis, verum euadit? Euadit quidem aliquod nonnunquam verum, sed quia id rarissimè, ac sine ratione vlla contingit, nihil afferri potest, cur non casu & temerè accedisse credatur. Idem quoque ratio ipsa fateri cogit. Nam quae alia est istiusmodi somniorum causa nisi quia spiritus, sentienti animae, praesertim autem phantasiae, cuius est fingere somnia, deseruientes, in quibus insident atque inhaerent, rerum in vigilia praeceptarum reliquiae, ac vestigia, quas in scholis appellamus species, eiusmodi inquam spiritus, in somno vaporibus cibi potusque caput subeuntibus agitati, & huc illus iactati, varia reddunt visa & somnia, sed propter inordinatam eorum spiritùm iactationem, valdè incomposita, saepè etiam turbulenta & distorta, denique talia, vt nullam vim significandi aliquid habere queant.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
