# De magia 165

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/165

Affines huic errori fuêre quidam Stoici, nimio plus superstitiosi, ac penè sanatici philosophi: qui nulla reiiciunt somnia, in omnibus esse rati vim significandi, ac denotandi aliquid. Existimari tamen aiunt, quaedam somnia inania & falsa, quòd sint admodum tenuiter expressa, ob idque obscura, & ad intelligendum difficilia: & quia propter ambiguitatem varias ad res videntur posse applicari. propterea nihil certum ex eorum obseruatione nobis constare: praesertim verò quòd ad eorum somniorum vim discipiendam, par hominum solertia & sagacitas non facilè inueniatur. Ex aduerso, his contraria sentientes Xenophanes Colophonius, vel ipsa vetustate memorabilis philosophus nascentis enim in Graecia philosophiae propemodùm aequalis fuit) mollis item ac delicatae Epicureae disciplinae sectatores, omnium somniorum fidem & auctoritatem sustulerunt. Non esse autem vllis credendum somniis, sic illi argumentaban tur. Vna vis est eademque natura omnium somniorum: par igitur credendi aut omnibus, aut nullis ratio esse debet, sed plerisque somniis non esse credendum, confeslio est omnium: nihil ergo causae est cur plerisque reiectis, aliquibus praecipuè credere debeamus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
