# De magia 166

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/166

Sic profectò sunt somnia, vt quae in nubibus variè figurantur, vel animantium, vel aliarum rerum similitudines & imagines, quas cernimus breuissimo tempore in alias, atque alias commutari, & mox dissolui omnes, ac penitus euanescere. Has imagines, qui certam vllius rei significationem facere putaret, obtusus & excors haberetur, at non minoris videtur inscitiae, certas significandarum rerum notas, & signa eiusmodi somniis attribuere. Si ebriorum, phreneticorum, & insanorum visa negligimus, & pro nihilo ducimus, aequè profecto ridenda, & contemnenda sunt somnia, quin eò magis, quod plerunque magis ipsa sunt inordinata, confusa, & monstrosa. Fac. tè quidam, sed verè tamen, dixit, si natura sic esset comparatum, vt ea dormientes aperent, quae somniant, fore omninò necessarium, vt alligarentur, omnes, qui cubitum irent, quippe magis ridicula & absurda, magisque incredibilia, quàm illi faciant insani, facturos esse somniantes. Hanc quoque sententiam confirmat diuina scriptura, deridens leuitatem & vanitatem eorum, qui somniis, hoc est, rebus futilissimis ac mendacissimis credendo, dignos se praebent, qui omnium itrisione ludantur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
