# De magia 167

Benedict Pereira, De magia, PERERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/167

Itaque in libro Ecclesiastae capite quinto sic est: Vbi multa sunt somnia plurimae sunt vanitates, & innumeri sermones. In lib, item Ecclesiastici cap. 34. ita legimus. Somnia extollunt imprudentes, quasi qui apprehendit vmbram, & persequitur ventum, sic qui attendit ad insomnia, multos errare fecerunt somnia, & exciderunt sperantes in illis. Denique cùm scriptura vult significare aliquid vanum, instabile, fugax, & fallax, somniorum comparatione, ac similitudine persaepè declatat. CAETERVM, vt plurimùm somniis abesse veritatem, fidemque non est negandum, ita quaedam esse veta, & certa somnia, fatendum est. Nam si nullis in somnis, quidquam veri & certi esset, inscienter profectè, ac superstitiosè clarissimi medicorum, somnia, quae frequenter egris contingunt ad eorum morbos diiudicandos curandosque tam subtiliter & curiosè obseruarent. Stulto item labore physiologi se fatigarent, somniorum causas, vires, ac significationes tanto studio, & diligenua venando ac speculando. Mendaces prae terea essent tot superiorum temporum historiae, clarissimis testatae consignataeque monumentis, refertaeque exemplis verorum somniorum, quae ad verbum cum rerum euentis mirificè conuenerunt.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
